LATIN MODERNO
Recentis Latinitatis specimina
(Muestras de latín moderno)
Por José Juan Del Col
Descargue el documento completo en versión PDF Descargar PDF

Hic libellus seriei appellatae Cuadernos del Instituto Superior "Juan XXIII"(id est, Codices Instituti Superioris a Ioanne XXIII nomen trahentis) complectitur quaedam recentis Latinitatis specimina, a Iosepho Ioanne Del Col, sdb, exarata abhinc plures annos. 

      Agitur de sex scriptis, quorum quinque iam in publicam lucem emissa sunt per commentarios quibus nomen Orbis Latinus et qui, moderante Natale Bertolo, sdb, e Salta, in Argentina, vivam Latinitatem foverunt inter MCMLXXI et MCMLXXIV annum. Tria prima etiam missa erant Mendossam, item in Argentina, velut commentationes, quae examinarentur infra I Symposium Nationale de Studiis Classicis, quod in ea urbe celebratum est anno MCMLXX. 

      Sex scripta hic colliguntur et proponuntur ut tenue erga Latinitatem officium Instituti quod Ioannes XXIII vocatur quodque in America Meridionali exstat, pressius iuxta Patagoniam, extremam hemisphaerii australis zonam, ubi adhuc viget Latinitas et per sermonem Hispanicum, ex ea profluentem, et per civilem cultum clare a Roma, praesertim christiana, signatum, et per nonnulla linguae ac litterarum Latinarum studia. 

Descargue el documento completo en versión PDF Descargar PDF
© Instituto Superior Juan XXIII - Todos los derechos reservados